Piccola Storia di Jaci – Traslazione di Santa Venera, 1679

La festa della Traslazione di Santa Venera si celebra ogni anno il 14 novembre, questa data è legata pure all’evento bellico accaduto nel 1941 quando la città rischio di essere distrutta da un’incursione aerea britannica.

Un tempo ricorrenza era celebrata con particolare solennità e partecipazione rispetto alla festa estiva di luglio. Particolare era la celebrazione contemporanea delle 14 messe in tutti gli altari della Cattedrale e le tradizionali “Cantate” organizzate dai 4 partiti della citta: Porta / Spirito Santo, Carmine, Suffragio e San Michele.

La festa della Traslazione fu approvata dal vescovo Bonadies come festa di precetto perpetua nell’agosto nel 1679.

Decreto di Festa di Precepto della Gloriosa S, Venera a 14 di novembre.

Immaginetta inizi 900

Die. Undicesimo novembris 1679 – Ex quo Civitas Amplissima Acis existis sub speciali protectione Gloriosae Sanctae Venerae Virginis et Martyris Concivis et Tutelaris Patronae dicte civitatis, cujus solemnitas celebratur in omni 26 mensis julii cujusque anni, volentes Spectabiles Jurati tam suis proprii nominibus. quam Populorum nomine et Clerus ejusdem Civitatis in augumentum eorum devotionis erga praefatam Virginem, eorum affectum obstendere, tam ob praeclara ipsius merita, quam pro gratiis quae a Domino incessanter accipiunt ob nimiam ejus protectionem, deliberaverunt celebrare festum de praecepto in omni decimoquarto mensis novembris cujuslibet anni in perpetuum, qua die celebrari solet festivitas Translaionis eiusdem gloriosae Sanctae Venerae, ut in Martirologio Romano clare videtur. Ob quod, convocato Consulentium cetu ac Civium omnium de eorum voto praebendo, fuit affirmative conclusum cum praesentia et assistentia dictorum Spectabilium Iuratorum et Cleri, prout etiam apparet ex actis Curiae dictorum Spectabilium Iuratorum ac Curiae Spiritualis dictae Civitatis sub diebus 29 et ultimo mensis augusti 2ae Indictionis p.p. 1679. Et quia per effectum praedictum opus est Ill.mi et Rev.mi Domini Episcopi

Mons. Bonadies

concessione, ideo praedicti Spectabiles Jurati et Clerus praefatus supplicaverunt dictum Ill.mi Dominum Episcopum per oerum supplicationes, quatenus dignaretur licentiam et concessionem ipsam impartiri. Volens propterea dictus Ill.s Dominus Episcopus tam pio desiderio condiscendere, provisionem fecit in dorso dicte supplicationis quod concedatur pro Civitate tantum, et fiant acta; pro cujus provisionis exequtione Ill.mus et Rev.mus Dominus Fr. Michaelangelus Bonadies Dei et Apostolicae Sedis Gratia Episcopus Catanensis Regius Consiliarius. Comes Maschalarum ac Almi Studii Urbis eiusdem Catanae Cancellarius, tamquam Ordinarius loci, omnique alio nomine et modo, virtute praesentium, licentiam in Domino concessit et concedit ut in dicta Civitate Acis tantum, celebrari possit in die predicto 14 novembris cujuslibet anni in perpetuum festivitatem de praecepto Translationis praedictae Sanctae Venerae Virginis et martyris cum omni decore et veneratione prout debetur, pro majori gloria praefatae S. Venerae.

Praesens actus scriptus fuit et est de mandato supradicti Ill.mi et Re.mi D.ni Catanensis Episcopi praesentis ac mandantis; et state supradicta provisione etc.

Scribatur + Fr. Michaelangelus Bonadies Episcopus Catanensis.

(Archivio Cattedrale, Curia foranea)